Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
post haec intuenda videntur et consilia, quae late patent; an credibile sit, reum sperasse id a se scelus effici posse, an ignorari, cum fecisset, an, etiamsi ignoratum non esset, absolvi vel poena levi transigi vel tardiore vel ex qua minus incommodi consecuturus quam ex facto gaudii videretur, an etiam tanti putaverit poenam subire;
post haec, an alio tempore et aliter facere vel facilius vel securius potuerit, ut dicit Cicero pro Milone enumerans plurimas occasiones, quibus ab eo Clodius impune occidi potuerit; praeterea, cur potissimum illo loco, illo tempore, illo modo sit aggressus, (qui et ipse diligentissime tractatur pro eodem locus) an,
etiamsi nulla ratione ductus est, impetu raptus sit et absque sententia, (nam vulgo dicitur scelera non habere consilium) an etiam consuetudine peccandi sit ablatus.
inspiciuntur itaque difficultates occasionesque, quae sunt plurimae ideoque exemplis non egent. hic sequens locus talis est, ut, si fieri non potuit, sublata sit lis; si potuit, sequatur quaestio an fecerit. sed haec etiam ad animi coniecturam pertinent, nam et ex his colligitur an speraverit. ideo spectari debent et instrumenta, ut Clodii ac Milonis comitatus. quaestio ,