Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

plurimos tamen haec salva innocentia facere. neque illud est omittendum, non omnes causas in omnibus personis valere. nam ut alicui sit furandi causa paupertas, non erit idem in Curio Fabricioque momentum.

de causa prius an de persona dicendum sit, quaeritur, varieque est ab oratoribus factum, a Cicerone etiam praelatae frequenter causae. mihi , si neutro litis condicio praeponderet, secundum naturam videtur incipere a persona. nam hoc magis generale est rectiorque divisio, an ullum crimen credibile, an hoc.

potest tamen id ipsum, sicut pleraque, vertere utilitas. nec tantum causae voluntatis sunt quaerendae, sed interim et erroris, ut ebrietas, ignorantia. nam ut haec in qualitate

v7-9 p.72
crimen elevant, ita in coniectura premunt.

et persona quidem nescio an unquam, utique in vero actu rei, possit incidere, de qua neutra pars dicat; de causis frequenter quaeri nihil attinet, ut in adulteriis, ut in furtis, quia illas per se ipsa crimina secum habent.