Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quaeretur an debeatur. contra nemo tam demens fuerit, ut cum id quod firmissimum duxerit se habere protulerit, [*]( protulerit, Halm : omitted by MSS. ) remittat illud et ad leviora transcendat. huic ex schola simile est: non abdicabis adoptatum; ut hunc quoque, non virum. fortem; ut et fortem, non qui cuicunque [*]( qui cuicunque, W. Meyer : quicunque, MSS. ) voluntati tuae non paruerit; ut ex alia omnia subiectus sit, non
in factis autem ad idem tendentia sunt plura, ex quibus aliqua citra summam quaestionem remitti solent; ut si is, cum quo furti agitur, dicat: proba te habuisse, proba perdidisse, proba furto perdidisse, proba mea fraude. priora enim remitti possunt, ultimum non potest.
solebam et hoc facere, [*]( facere is followed by praecipere, which is expunged by Meister as a gloss. ) ut vel ab ultima specie (nam ea fere est, quae continue causam) retrorsum quaererem usque ad primam generalem quaestionem, vel a genere ad extremam speciem descenderem, etiam ex suasoriis.
ut deliberat Numa, an regnum offerentibus Romanis recipiat. primum , id est genus, an regnandum, tum [*]( tum added by Christ. ) an ex civitate aliena, an Romae, an laturi sint Romani talem regem. similiter ex controversiis. optet enim vir fortis alienam uxorem. ultima species est, an optare possit alienam uxorem. generale est, an quidquid optarit, accipere debeat. inde , an ex privato, an nuptias, an maritum