Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed hoc non, quemadmodum dicitur, ita et quaeritur. primum enim occurrit fere, quod est ultimum dicendum, ut hoc, non debes alienam uxorem optare, ideoque divisionem perdit festinatio. non oportet igitur offerentibus se contentum esse, sed quaerere aliquid quod ultra est, [*]( esse ultra est, Spalding : esse quaere aliquidem ultra sit, AG. ) ne uiduam quidem. adhuc plus est, [*]( est, Halm : si, A: se G. ) nihil ex privato. ultimum retrorsum, quod idem a capite primum est, nihil iniquum. itaque propositione visa,

quod est facillimum, cogitemus, si fieri potest, quid naturale sit primum responderi. id si, tanquam res agatur et nobis ipsis respondendi necessitas sit, intueri voluerimus, occurret.

si id non contigerit, seponamus id quod primum se obtulerit, et ipsi nobiscum sic loquamur: quid si hoc non esset? id iterum et tertium et dum nihil sit reliqui. itaque inferiora quoque scrutabimur, quae tractata faciliorem nobis iudicem ex summa quaestione facient.

non dissimile huic est et illud praeceptum, ut a communibus ad propria

v7-9 p.22
veniamus. fere enim communia generalia sunt. commune est, tyrannum occidit; proprium, patrem [*](patremn, added by Halm.) tyrannum occidit; mulier occidit, uxor occidit.