Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nam vis quaestionum semper crescere debet et ad potentissima ab infirmissimis pervenire, sive sunt eiusdem generis sive diversi.
iuris autem quaestiones solent esse nonnunquam ex alis atque allis conflictionibus, facti semper idem spectant; ex
non ut damnasse eas videamur, sed omisisse, quia possimus etiam sine eis vincere. procurator alicuius pecuniam petit ex fenore hereditario: potest incidere quaestio, an huic esse procuratori liceat.
finge nos, postquam tractavimus eam, remittere vel etiam convinci: quaeretur, an ei, cuius nomine litigatur, procuratorem habendi sit ius. discedamus hinc quoque: recipit materia quaestionem, an ille, cuius nomine agitur, heres sit feneratoris an ex asse heres. haec quoque concessa sint: