Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

cum simplex intentio erit, videndum est, unum aliquid respondeamus an plura. si unum, ex re quaestionem instituamus an ex scripto; si ex re, [*]( ex re, Regius : iure, MSS. ) negandum sit quod obiicitur an tuendum; si ex scripto, ex qua specie iuris pugna sit, et ex ea, de verbis an de voluntate quaeratur.

id ita consequemur, si intuiti fuerimus, quae sit lex quae litem faciat, hoc est, qua iudicium sit constitutum. nam quaedam ex scholasticis ponuntur ad coniungendam modo actae rei seriem, ut puta: expositum qui agnouerit, solutis alimentis recipiat. minus dicto

v7-9 p.14
audientem filium liceat abdicare. qui expositum recepit, imperat ei nuptias locupletis propinquae; ille deducere vult filiam pauperis educatoris.

lex de expositis ad adfectum pertinet; iudicium pendet ex lege abdicationis. nec tamen semper ex una lege quaestio est, ut ex antinomia. his spectatis apparebit circa quod pugna sit.

coniuncta defensio est, qualis pro Rabirio: si occidisset, recte fecisset; sed non occidit. ubi vero multa contra unam propositionem dicimus, cogitandum est primum quidquid dici potest, tum ex his quo quidque loco dici expediat aestimandum. in quo non idem sentio, quod de propositionibus paulo ante, quodque de argumentis probationum loco concessi, posse aliquando nos incipere a firmioribus.