Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

coniuncta, lege de sicariis commisit L. Varenus. nam C. Varenum occidendum et Cn. Varenum vulnerandum et Salarium item occidendum curavit. [*]( curavit, Gesner : ca A.: cadit, G.: cavit, 2nd hand A. ) Nam sic diuersae propositiones erunt; quod idem de petitionibus dictum sit. verum ex coniuncta propositione plures esse quaestiones ac status possunt, si aliud negat reus, aliud defendit, aliud a iure actionis excludit. in quo genere agenti est dispiciendum, quid quoque loco diluat.

quod pertinet ad actorem, non plane dissentio a Celso, qui sine dubio Ciceronem secutus instat tamen huic parti vehementius, ut putet primo firmum aliquid esse ponendum, summo firmissimum, imbecilliora medio, quia et initio movendus sit iudex et summo impellendus.

at pro reo plerumque gravissimum quidque primum movendum est, ne illud spectans iudex reliquorum defensioni sit aversior. interim tamen et hoc mutabitur, si leviora illa palam falsa erunt, gravissimi defensio difficilior,

v7-9 p.12
ut detracta prius accusatoribus fide aggrediamur ultimum, iam iudicibus omnia vana esse credentibus. opus erit tamen praefatione, qua et ratio reddatur dilati criminis et promittatur defensio, ne id quod non statim diluemus timere videamur.

anteactae vitae crimina plerumque prima purganda sunt, ut id, de quo laturus est sententiam iudex, audire propitius incipiat. sed hoc quoque pro Vareno Cicero ex ultimum distulit, non quid frequentissime sed quid tum expediret intuitus.