Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
neque tantum cum his ipsis monitoribus clam res erit [*]( tantum clam res erit, Halm : tam cu clarescit, MSS. ) ; quidam faciunt aperte ut quoque rixentur. [*]( ut quoque rixentur, Madvig: quod ( or quae) rixemur, MSS. ) Videas enim plerosque ira percitos exclamantes, ut iudex audiat contrarium id esse, quod admoneatur, sciatque ille, qui pronuntiaturus est in causa,
malum quod tacetur. quare bonus altercator vitio iracundiae careat; nullus enim rationi magis obstat adfectus et fert extra causam plerumque et deformia convicia facere ac mereri cogit et in ipsos nonnunquam iudices incitat. melior moderatio ac nonnunquam etiam patientia. neque enim refutanda tantum quae ex contrario dicuntur, sed contemnenda, elevanda, ridenda sunt; nec usquam plus loci recipit urbanitas. hoc , dum ordo est et pudor; contra turbantes audendum et impudentiae fortiter resistendum.