Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
sunt enim quidam praeduri in hoc oris, ut obstrepant ingenti clamore
v4-6 p.508
et medios sermones intercipiant et omnia tumultu confundant, quos ut non imitari sic acriter propulsare oportebit, et ipsorum improbitatem retundendo, et iudices vel praesidentes magistratus appellando frequentius, ut loquendi vices serventur. non est res animi iacentis et mollis supra modum frontis, fallitque plerumque, quod probitas vocatur, quae est imbecillitas. valet autem in altercatione plurimum acumen, quod sine dubio ex arte non venit (natura enim non docetur), arte tamen adiuvatur.