Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
itaque videas alios plerumque iudiciis privatis ad actiones advocari alios ad probationem. quae si dividenda sunt officia, hoc certe magis necessarium est, pudendumque dictu, si plus litigantibus prosunt minores. in publicis certe iudiciis vox illa praeconis praeter patronos ipsum, qui egerit, citat.
opus est igitur inprimis ingenio veloci ac mobili, animo praesenti et acri. non enim cogitandum, sed dicendum statim est et prope sub conatu adversarii manus exigenda. quare cum in omni parte huiusce officii plurimum facit, totas non diligenter modo sed etiam familiariter nosse causas, tum in altercatione maxime necessarium est, omnium personarum, instrumentorum, temporum, locorum habere notitiam;