Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

superest genus decipiendi opinionem aut dicta aliter intellegendi, quae sunt in omni hac materia vel venustissima. inopinatum et a lacessente poni solet, quale est, quod refert Cicero, quid huic abest nisi res et virus? aut illud Afri, homo in agendis causis optime vestitus; et in occurrendo, ut Cicero, audita falsa Vatinii morte, cum obvium libertum eius interrogasset,

rectene omnia?
dicenti,
recte ,
mortuus est?

inquit. plurimus autem circa simulationem et dissimulationem [*](et dissimulationem, added by Reyiats.) risus est, quae sunt vicina et prope eadem; sed simulatio est certam opinionem animi sui imitantis, dissimulatio aliena se parum intelligere fingentis. simulavit Afer, cum in causa subinde dicentibus Celsinam de re cognovisse, quae erat potens femina: quis est, inquit, iste? Celsinam enim videri sibi virum finxit.

dissimulavit Cicero, cum Sex. Annalis testis reum laesisset, et instaret identidem accusator ei, dic , M. Tulli,

v4-6 p.486
numquid [*]( Tulli numquid, cod. Parisinus 7723: Tullius inquid, AG. ) potes de Sex. Annali ? versus enim dicere coepit de libro Ennii annali sexto:
  1. quis potis ingentis causas evolvere belli?

cui sine dubio frequentissimam dat occasionem ambiguitas: ut Cascellio, qui consultatori dicenti,

navem lividere volo,
perdes ,
inquit. sed averti intellectus et aliter solet, cum ab asperioribus ad leniora deflectitur: ut qui interrogatus, quid sentiret de eo, qui in adulterio deprehensus esset, tardum fuisse respondit.

ei confine est, quod dicitur per suspicionem: quale illud apud Ciceronem querenti, quod uxor sua ex fico sese suspendisset, rogo , des mihi surculum ex illa arbore, ut inseram; intelligitur enim quod non dicitur.

et hercule omnis salse dicendi ratio in eo est, ut aliter quam est rectum verumque dicatur: quod fit totum fingendis aut nostris aut alienis persuasionibus aut dicendo quod fieri non potest.