Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

transtulit crimen Cassius Severus. nam cum obiurgaretur a praetore, quod advocati eius L. Varo Epicureo, Caesaris amico, convicium fecissent, nescio , inquit. qui conviciati sint, et puto Stoicos fuisse. repercutiendi multa sunt genera, venustissimum, quod etiam similitudine aliqua verbi adiuvatur: ut Trachalus dicenti Suelio,

si hoc ita est, is in exilium,
sic non est ita, redis,
inquit.

elusit Cassius Severus obiiciente quodam, quod ei domo sua Proculeius interdixisset, respondendo, numquid ergo illuc accedo? sic eluditur et ridiculum ridiculo: ut divus Augustus, cum ei Galli torquem aureum centum pondo dedissent, et Dolabella per iocum, temptans tamen

v4-6 p.482
ioci sui eventum, dixisset,
imperator , torque me dona,
malo , inquit, te civica donare:

mendacium quoque mendacio, ut Galba, dicente quodam, victoriato se uno in Sicilia quinque pedes longam murenam emisse: nihil , inquit, mirum; nam ibi tam longae nascuntur, ut iis piscatores pro restibus cingantur.

contraria est neganti confessionis simulatio, sed ipsa quoque multum habet urbanitatis. sic Afer, cum ageret contra libertum Claudii Caesaris, et ex diverso quidam condicionis eiusdem, cuius erat litigator, exclamasset,

praeterea tu semper in libertos Caesaris dicis,
nec mehercule, inquit, quicquam proficio.
cui vicinum est non negare quod obiicitur, cum et id palam falsum est et inde materia bene respondendi datur: ut Catulus dicenti Philippo,
quid latras?
furem video,
inquit.

in se dicere non fere est nisi scurrarum et in oratore utique minime probabile, quod fieri totidem modis quot in alios potest. ideoque hoc, quamvis frequens sit, transeo.

illud vero, etiamsi ridiculum est, indignum tamen est homine liberali, [*]( liberali, early edd.: tolerabili, MSS. ) quod aut turpiter aut potenter dicitur; quod fecisse

v4-6 p.484
quendam scio, qui humiliori libere adversus se loquenti, colaphum , inquit, tibi ducam et formulam scribam, [*](scribani, Badius: screws ibes, G.) quod caput durum habeas. hic enim dubium est, utrum ridere audientes an indignari debuerint.