Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
alienam finxit Iuba, qui querenti, quod ab equo suo esset aspersus, quid ? Tu, inquit, me Hippocentaurum putas? suam C. Cassius, qui militi
est et illa ex ironia fictio, qua usus est C. Caesar. nam cum testis diceret a reo femina sua ferro petita, et esset facilis reprehensio, cur illam potissimum partem corporis vulnerare voluisset: quid enim faceret, inquit,
cum tu galeam et loricam haberes?vel optima est simulatio contra simulantem, qualis illa Domitii Afri fuit: vetus habebat testamentum, et unus ex amicis recentioribus, sperans aliquid ex mutatione tabularum, falsam fabulam intulerat, consulens eum, an primipilari seni iam testato rursus [*]( primipilari rursus, Spalding : primipilaris enim intestator, AG. ) suaderet ordinare suprema iudicia. noli , inquit, facere; offendis illum.
iucundissima sunt autem ex his omnibus lenia et, ut sic dixerim, boni stomachi: ut Afer idem ingrato litigatori conspectum eius in foro vitanti per nomenclatorem missum ad eum, amas me, inquit, quod te non vidi? et dispensatori, qui, cum reliqua non
non comedi; pane et aqua vivo,[*]( responderet MSS. corr. salmasius . pane et aqua, A: panem et aquaam, remaining MSS. vivo, Haupt: bibo, MSS. )
passer , redde quod debes.quae ὑπὸ τὸ ἦθος vocant.
est gratus iocus, qui minus exprobrat quam potest, ut idem dicenti candidate, semper domum tuam colui, cum posset palam negare, credo , inquit, et verum est. interim de se dicere ridiculum et quod in alium si absentem diceretur urbanum non erat, quoniam ipsi palam exprobratur,
movet risum: quale Augusti est, cum ab eo miles nescio quid improbe peteret et veniret contra Marcianus, quem suspicabatur et ipsum aliquid iniuste rogaturum: non magis, inquit, faciam, commilito, quod petis, quam quod Marcianus a me petiturus est.