Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
refutatio cum sit in negando, redarguendo, defendendo, elevando, ridicule negavit Manius Curius; nam, cum eius accusator in sipario omnibus locis aut nudum eum in nervo aut ab amicis redemptum ex alea pinxisset:
ergo ego, inquit, nunquam vici?
belle interim subiicitur pro eo, quod neges, aliud mordacius: ut Iunius Bassus, querente Domitia Passieni, quod incusans eius sordes calceos eam veteres diceret vendere solere, non mehercules, inquit, hoc unquam dixi; sed dixi emere te solere. defensionem imitatus est eques Romanus, qui obiicienti Augusto, quod patrimonium comedisset, meum , inquit, putavi.
elevandi ratio est duplex, ut aut nimiam quis [*]( nimiam quis, Deffner: veniam quis aut, MSS. ) iactantiam minuat: quemadmodum C. Caesar Pomponio ostendenti vulnus ore exceptum in seditione Sulpiciana, quod is se passum pro Caesare pugnantem gloriabatur, nunquam fugiens respexeris, inquit; aut crimen obiectum, ut Cicero obiurgantibus, quod sexagenarius Publiliam virginem duxisset, cras mulier erit, inquit.
hoc genus dicti consequens vocant quidam, atque illi
sed elevandi genus est etiam causarum relatio, qua Cicero est usus in Vatinium. qui pedibus aeger, cum vellet videri commodioris valetudinis factus et diceret, se iam bina milia passuum ambulare, dies enim, inquit, longiores sunt. et Augustus nuntiantibus Tarraconensibus palmam in ara eius enatam, apparet , inquit, quam saepe accendatis.