Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
sed haec eadem genera commodius in rebus quam in nominibus respondent. Afer enim venuste Manlium Suram, multum in agendo discursantem, salientem, manus iactantem, togam deiicientem et reponentem, non agere, dixit, sed satagere. est enim dictum per se urbanum satagere etiamsi nulla subsit alterius verbi similitudo.
fiunt et adiecta et detracta aspiratione et divisis coniunctisque verbis similiter saepius frigida, aliquando tamen recipienda. eademque condicio est in iis, quae a nominibus trahuntur. multa ex hoc Cicero in Verrem, sed ut ab aliis dicta,
praebet tamen aliquando occasionem quaedam felicitas hoc quoque bene utendi: ut pro Caecina Cicero in testem Sex. Clodium Phormionem, nec minus niger, inquit, nec minus confidens quam est ille Terentianus Phormio.
acriora igitur sunt et elegantiora, quae trahuntur ex vi rerum. in his maxime valet similitudo, si tamen ad aliquid inferius leviusque referatur; quae iam veteres illi iocabantur, qui Lentulum Spintherem et Scipionem Serapionem esse dixerunt. sed ea non ab hominibus modo petitur verum etiam ab animalibus, ut nobis pueris Iunius Bassus, homo in primis dicax, asinus albus vocabatur;
et Sarmentus Messium Cicirrum equo fero comparavit. ducitur et ab inanimis [*]( Messium inanimis, an addition suggested by Radermacher. ) sicut P. Blaesius Iulium, hominem nigrum et macrum et pandum, fibulam ferream dixit. quod nunc risus petendi genus frequentissimum est.