Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

non quia excludenda sint omnino verba duos sensus significantia, sed quia raro belle respondeant, nisi cum prorsus rebus ipsis

v4-6 p.464
adiuvantur. quare non hoc modo [*]( non hoc. modo, bracketd by Halm. ) paene et ipsum scurrile Ciceronis est in eundem, de quo supra dixi, Isauricum: miror , quid sit, quod pater tuus, homo constantissimus, te nobis varium reliquit.

sed illud ex eodem genere praeclarum; cum obiiceret Miloni accusator in argumentum factarum Clodio insidiarum, quod Bovillas ante horam nonam devertisset, ut exspectaret, dum Clodius a villa sua exiret, et identidem interrogaret, quo tempore Clodius occisus esset, respondit, sero ; quod vel solum sufficit, ut hoc genus non totum repudietur.

nec plura modo significari solent, sed etiam diversa, ut Nero de servo pessimo dixit nulli plus apud se fidei haberi, nihil ei neque occlusum neque signatum esse.

pervenit res usque ad aenigma, quale est Ciceronis in Plaetorium Fonteii accusatorem, cuius matrem, dixit, dum vixisset, ludum, postquam mortua esset, magistros habuisse. dicebantur autem, dum vixit, infames feminae convenire ad eam solitae; post mortem bona eius venierant. quanquam hic ludus per translationem dictus est, magistri per ambiguitatem.

in metalempsin quoque

v4-6 p.466
cadit eadem ratio dictorum, ut Fabius Maximus, incusans Augusti congiariorum, quae amicis dabantur, exiguitatem, heminaria esse dixit; nam congiarium commune liberalitatis atque mensurae, a mensura ducta imminutio rerum.

haec tam frigida quam est nominum fictio adiectis, detractis, mutatis litteris, ut Acisculum, quia esset pactus, Pacisculum , et Placidum nomine, quod is acerbus natura esset, Acidum , et Tullium, cum fur esset, Tollium dictos invenio.