Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sunt quaedam vi [*]( vi is the reading of AG, but is unsatisfactory as introducing nothing new. veri ( some later MSS. ),vitii ( Halm ), vix ( Radermacher ), do nothing to help out the meaning. ) similia; unde Vatinius dixit hoc dictum, cum reus, agente in eum Calvo, frontem candido sudario tergeret, idque ipsum accusator in invidiam vocaret, quamvis reus sum, inquit, et panem item [*]( panem item, Haupt: parentem, MSS. ) candidum edo.

adhuc est subtilior illa ex simili translatio, cum, quod in alia re fieri solet, in aliam mutuamur. ea dicatur sane fictio: ut Chrysippus, cum in triumpho Caesaris eborea oppida essent translata, et post dies paucos Fabii Maximi lignea, thecas esse oppidorum Caesaris dixit. et Pedo de mirmillone, qui retiarium consequebatur nec feriebat, vivum , inquit, capere vult.

iungitur amphiboliae similitudo, ut a Galba, qui pilam negligenter petenti, sic , inquit, petis, tamquam Caesaris candidatus.

v4-6 p.472
Nam illud petis ambiguum est, securitas similis Quod hactenus ostendisse satis est.

ceterum frequentissima aliorum generum cum aliis mixtura est, eaque optima, quae ex pluribus constat. eadem dissimilium ratio est. hinc eques Romanus, ad quem in spectaculis bibentem cum misisset Augustus, qui ei diceret, ego si prandere volo, domum eo: Tu enim, inquit, non times, ne locum perdas.

ex contrario non una species. neque enim eodem modo dixit Augustus praefecto, quem cum ignominia mittebat, subinde interponenti precibus, quid respondebo patri meo? dic , me tibi displicuisse; quo Galba penulam roganti: non possum commodare, domi maneo, cum cenaculum eius perplueret. tertium adhuc illud: (nisi quod, [*]( nisi quod, Becher : si quod, AG. ) ut ne auctorem ponam, verecundia ipsius facit) libidinosior es quam ullus spado; quo sine dubio et opinio decipitur sed ex contrario. et hoc ex eodem loco est sed nulli priorum simile, quod dixit M. Vestinus, cum ei nuntiatum esset --- necatum esse, [*]( necatum esse, supplied by Spalding. ) aliquando desinet putere.

onerabo librum exemplis similemque iis, qui risus gratia componuntur, efficiam, si persequi voluero singula veterum.

v4-6 p.474
ex omnibus argumentorum locis eadem occasio est. nam et finitione usus est Augustus de pantomimis duobus, qui alternis gestibus contendebant, cum eorum alterum saltatorem dixit alterum interpellatorem;