Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

in narrando autem Cicero consistere facetias putat, dicacitatem in iaciendo. mire fuit in hoc genere venustus Afer Domitius, cuius orationibus complures huiusmodi narrationes insertae reperiuntur, sed dictorum quoque ab eodem urbane sunt editi libri.

illud quoque genus est positum non in hac veluti iaculatione dictorum et inclusa breviter urbanitate sed in quodam longiore actu, quod de L. Crasso contra Brutum Cicero in secundo de Oratore libro et allis quibusdam locis narrat.

nam , cum Brutus in accusatione C. Planci ex duobus lectoribus ostendisset, contraria L. Crassum patronum eius in oratione, quam de Colonia Narbonensi habuerat, suasisse iis, quae de lege Servilia dixerat, tris excitavit et ipse lectores, hisque patris eius dialogos dedit legendos; quorum cum in Privernati unus, alter in Albano, tertius in Tiburti sermonem habitum complecteretur, requirebat, ubi essent eae possessiones. omnes autem illas Brutus vendiderat; et tum paterna emancupare praedia turpius

v4-6 p.462
habebatur. similis in apologis quoque et quibusdam interim etiam historiis exponendi gratia consequi solet.

sed acutior est illa atque velocior in urbanitate brevitas. cuius quidem duplex forma est dicendi ac respondendi, sed ratio communis in partem; nihil enim quod in lacessendo dici potest, non etiam in repercutiendo.

at quaedam propria sunt respondentium; illa etiam [*]( etiam atque etiam, Spalding : etiam itaque or etiam ira MSS.: cogitata, Becher : concitati, MSS. ) atque etiam cogitata adferri solent, haec plerumque in altercatione aut in rogandis testibus reperiuntur. [*]( reperiuntur, Spalding : requiriuntur, A : requirantur, G. ) Cum sint autem loci plures, ex quibus dicta ridicula ducantur, repetendum est mihi non omnes eos oratoribus convenire; in primis ex amphibolia neque illa obscena, [*]( obscena, Teuffel : obscura, MSS. )

quae Atellani e more captant, nec qualia vulgo iactantur a vilissimo quoque, conversa in maledictum fere ambiguitate; ne illa quidem, quae Ciceroni aliquando sed non in agendo exciderunt, ut dixit, cum is candidatus, qui coqui filius habebatur, coram eo suffragium ab alio peteret: ego quoque tibi favebo.