Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

pars altera probationum, quae est tota in arte constatque rebus ad faciendam fidem appositis, plerumque aut omnino negligitur aut levissime attingitur ab iis, qui argumenta velut horrida et confragosa vitantes amoenioribus locis desident, neque aliter quam ii, qui traduntur a poetis gustu cuiusdam apud Lotophagos graminis et Sirenum cantu deleniti voluptatem saluti praetulisse, dum laudis falsam imaginem persequuntur, ipsa, propter quam dicitur, victoria cedunt.

atqui cetera, quae continuo magis orationis tractu decurrunt, in auxilium atque ornamentum argumentorum comparantur, nervisque illis, quibus causa continetur, adiiciunt inducti super

v4-6 p.192
corporis speciem: ut, si forte quid factum ira vel metu vel cupiditate dicatur, latius, quae cuiusque adfectus natura sit, prosequamur. iisdem laudamus, incusamus, augemus, minuimus, describimus, deterremus, querimur, consolamur, hortamur.

sed horum esse opera in rebus aut certis aut de quibus tanquam certis loquimur potest. nec abnuerim esse aliquid in delectatione, multum vero in commovendis adfectibus; sed haec ipsa plus valent, cum se didicisse iudex putat, quod consequi nisi argumentatione aliaque omni fide rerum non possumus.

quorum priusquam partiamur species, indicandum est esse quaedam in omni probationum genere communia. nam neque ulla quaestio est, quae non sit aut in re aut in persona; neque esse argumentorum loci possunt nisi in iis, quae rebus aut personis accidunt,