Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

eaque aut per se inspici solent aut ad aliud referri; nec ulla confirmation nisi aut ex consequentibus aut ex repugnantibus, et haec necesse est aut ex praeterito tempore aut ex coniuncto aut ex insequenti petere; nec ulla res probari nisi ex alia potest, eaque sit oportet aut maior aut par aut minor.

argumenta vero reperiuntur aut in quaestionibus, quae etiam separatae a complexu rerum personarumque spectari per se possint, aut in ipsa causa,

v4-6 p.194
cum invenitur aliquid in ea non ex communi ratione ductum, sed eius iudicii, de quo cognoscitur, proprium. probationum praeterea omnium aliae sunt necessariae, aliae credibiles, aliae non repugnantes.

et adhuc omnium probationum quadruplex ratio est, ut vel quia est aliquid, aliud non sit; ut dies est, nox non est; vel quia est aliquid, et aliud sit: sol est supra terram, dies est; vel quia aliquid non est, aliud sit: nox non est, dies est; vel quia aliquid non est, nec aliud sit: non est rationalis, nec homo est. his in universum praedictis partes subiiciam.

omnis igitur probatio artificialis constat aut signis aut argumentis aut exemplis. nec ignoro plerisque videri signa partem argumentorum. quae mihi separandi ratio haec fuit prima, quod sunt paene ex illis inartificialibus; cruenta enim vestis et clamor et livor et talia sunt instrumenta, qualia tabulae, rumores, testes; nec inveniuntur ab oratore, sed ad eum cum ipsa causa deferuntur;