Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

communia haec pluribus causis, multumque iactata sunt et semper tamen iactabuntur. aliquando utrinque sunt testes, et quaestio sequitur ex ipsis, utri meliores viri; ex causis, utri magis credibilia dixerint; ex litigatoribus, utri gratia magis valuerint.

his adiicere si qui volet ea, quae divina testimonia vocant, ex responsis, oraculis, ominibus, duplicem sciat esse eorum tractatum; generalem alterum, in quo inter Stoicos et Epicuri sectam secutos pugna perpetua est, regaturne providentia mundus; specialem alterum circa partes divinationis, ut quaeque in quaestionem cadit.

aliter enim oraculorum aliter haruspicum augurum, coniectorum, mathematicorum fides confirmari aut refelli potest, cum sit rerum ipsarum ratio diversa. circa eiusmodi quoque instrumenta firmanda vel destruenda multum habet operis oratio, si quae sint voces per vinum, somnum, dementiam

v4-6 p.190
emissae, vel excepta parvulorum indicia, quos pars altera nihil fingere, altera nihil iudicare dictura est. nec tantum praestari hoc genus potenter,

sed etiam, ubi non est, desiderari solet: pecuniam dedisti; quis numeravit? ubi? unde? venenum arguis; ubi emi? a quo? quanti? per quem dedi? quo conscio? quae fere omnia pro Cluentio Cicero in crimine veneficii excutit. haec de inartificialibus quam brevissime potui.