Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quoniam vero maxima pars eorum similibus constat, rimandum erit diligentissime, quid sit in quoque, quod adsumitur, dissimile. in iure facile deprehenditur. est enim scriptum de rebus utique diversis, tantoque magis ipsarum rerum differentia potest esse manifesta. illas vero similitudines, quae ducuntur ex mutis animalibus aut inanimis, facile est eludere.

exempla rerum varie tractanda sunt, si nocebunt; quae si vetera erunt, fabulosa dicere licebit; si indubia, maxime quidem dissimilia. neque enim fieri potest, ut paria sint per omnia, ut si Nasica post occisum Gracchum defendatur exemplo Ahalae, a quo Maelius est interfectus, Maelium regni adfectatorem fuisse, a Graccho leges modo latas esse populares, Ahalam magistrum equitum fuisse, Nasicam privatum esse dicatur. si defecerint omnia,

v4-6 p.326
videndum erit, an obtineri possit, ne illud quidem recte factum. quod de exemplis, idem etiam de iudicatis observandum.

quod autem posui, referre, quo quidque accusator modo dixerit, huc pertinet, ut, si est minus efficaciter elocutus, ipsa eius verba ponantur; si acri et vehementi fuerit usus oratione, eandem rem nostris verbis mitioribus proferamus, ut Cicero de Cornelio, codicem attigit;

et protinus cum quadam defensione, ut, si pro luxurioso dicendum sit, obiecta est paulo liberalior vita. sic et pro sordido parcum, pro maledico liberum dicere licebit.