Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
utique committendum nunquam est, ut adversariorum dicta cum sua confirmation reteramus, aut etiam loci alicuius exsecutione adiuvemus, nisi cum eludenda erunt: apud exercitum mihi fueris, inquit; tot annis forum non attigeris, ab fueris tamdiu et, cum tam longo intervallo veneris, cum his, qui in foro habitarunt,
de dignitate contendas Praeterea in contradictione interim totum crimen exponitur, ut Cicero pro Scauro circa Bostarem facit veluti orationem diversae partis imitatus, aut pluribus propositionibus iunctis, ut pro Vareno, cum iter per agros et loca sola
communia bene apprehenduntur non tantum, quia utriusque sunt partis, sed quia plus prosunt respondenti. neque enim pigebit, quod saepe monui, referre; commune qui prior dicit, contrarium facit. est enim contrarium, quo adversarius bene uti potest:
at enim non verisimile est, tantum scelus M. Cottam esse commentum. quid ? hoc verisimile est, tantum scelus Oppium esse conatum? artificis autem est invenire in actione adversarii quae contra semet ipsa pugnent aut pugnare videantur, quae aliquando ex rebus ipsis manifesta sunt, ut in causa Caeliana Clodia aurum se Caelio commodasse dicit, quod signum magnae familiaritatis est; venenum sibi paratum, quod summi