Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

cetera , quae proponuntur, communis locus habet. aut enim coniectura excutiuntur, an vera sint; aut finitione, an propria; aut qualitate, an inhonesta, iniqua, improba, inhumana, crudelia et cetera, quae ei generi accident.

eaque non modo in propositionibus et rationibus sed in toto genere actionis intuenda: an sit crudelis, ut Labieni in Rabirium lege perduellionis; inhumana, ut Tuberonis Ligarium exulem accusantis atque id agentis ne ei Caesar ignoscat;

superba, ut in Oppium ex epistola Cottae reum factum. perinde praecipites, insidiosae, impotentes deprehenduntur. ex quibus tamen fortissime invaseris, quod est aut omnibus periculosum, ut dicit Cicero pro Tullio: quis hoc statuit unquam, aut cui concedi sine summo omnium periculo potest, ut eum iure potuerit occidere, a quo metuisse se dicat, ne ipse posterius occideretur?

v4-6 p.324
aut ipsis iudicibus, ut pro Oppio monet pluribus, ne illud actionis genus in equestrem ordinem admittant.

nonnunquam tamen quaedam bene et contemnuntur vel tanquam levia vel tanquam nihil ad causam pertinentia. multis hoc locis fecit Cicero; et haec simulatio interim huc usque procedit, ut, quae dicendo refutare non possumus, quasi fastidiendo calcemus.