Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
dissimile plures causas habet, fit enim genere, modo, tempore, loco, ceteris, per quae fere omnia Cicero praeiudicia, quae de Cluentio videbantur facta, subvertit; contrario vero exemplo censoriam notam laudando censorem Africanum, qui eum, quem peierasse conceptis verbis palam dixisset, testimonium etiam pollicitus, si quis contra diceret, nullo
v4-6 p.280
accusante, traducere equum passus esset; quae, quia erant longiora, non suis verbis exposui. breve autem apud Vergilium contrarii exemplum est:
- at non ille, satum quo te mentiris, Achilles
- talis in hoste fuit Priamo.