Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
singula igitur horum generum ex Cicerone (nam unde potius?) exempla ponamus. simile est hoc pro Murena, etenim mihi ipsi accidit, it cum duobus patriciis, altero improbissimo et audacissimo altero modestissimo atque optimo viro, peterem; superavi tamen dignitate Catilinam,
maius minoris, pro Milone, negant intueri lucem esse fas ei qui a se hominem occisum esse fateatur. in qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant? nempe in ea quae primum iudicium de capite vidit M. Horatii, fortissimi viri, qui nondum libera civitate tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua mann sororem esse interfectam fateretur. minus maioris: occidi , occidi, non Spurium Maelium, qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbatur, in suspicionem incidit regni adfectandi, et cetera, deinde, sed eum (auderet enim dicere, cum patriam periculo liberasset ) cuius nefandum adulterium in pulvinaribus, et totus in Clodium locus.