Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quaedam autem ex iis, quae gesta sunt, tota narrabimus, ut Cicero pro Milone: pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Marii, propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est, cui vim adferebat. facere enim probus adolescens periculose quam perpeti turpiter maluit; atque hunc ille summus vir scelere solutum periculo liberavit.
quaedam significare satis erit, ut idem ac pro eodem: neque enim posset Ahala ille Servilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos interfici nefas esset. haec ita dicentur, prout nota erunt vel utilitas causae aut decor postulabit.