Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam ne iis quidem accedo, qui semper eo putant ordine, quo quid actum sit, esse narrandum, sed eo malo narrare, quo expedit. quod fieri plurimis figuris licet. nam et aliquando nobis excidisse simulamus, cum quid

v4-6 p.96
utiliore loco reducimus, et interim nos reddituros reliquum ordinem testamur, quia sic futura sit causa lucidior; interim re exposita subiungimus causas quae antecesserunt.

neque enim est una lex defensionis certumque praescriptum; pro re, pro tempore intuenda quae prosint, atque ut erit vulnus, ita vel curandum protinus vel, si curatio differri potest, interim deligandum.

nec saepius narrare duxerim nefas, quod Cicero pro Cluentio fecit; estque non concessum modo, sed aliquando etiam necessarium, ut in causis repetundarum omnibusque quae simplices non sunt. amentis est enim superstitione praeceptorum contra rationem causae trahi.

narrationem ideo ante probationes ponere est institutum, ne iudex, qua de re quaeratur, ignoret. cur igitur, si singula probanda aut refellenda erunt, non singula etiam narrentur? me certe, quantacunque nostris experimentis habenda est fides, fecisse hoc in foro, quotiens ita desiderabat utilitas, probantibus et eruditis et iis, qui iudicabant, scio; et (quod non arroganter dixerim, quia sunt plurimi, quibuscum egi, qui me refellere possint, si mentiar) fere ponendae a me causae officium exigebatur.

neque ideo tamen non id saepius facere oportebit, ut rerum ordinem sequamur. quaedam vero etiam turpiter

v4-6 p.98
convertuntur, ut si peperisse narres, deinde concepisse; apertum testamentum, deinde signatum; in quibus si id, quod posterius est, dixeris, de priore tacere optimum; palam est enim praecessisse.

sunt quaedam et falsae expositiones, quarum in foro duplex genus est: alterum, quod instrumentis adiuvatur, ut P. Clodius fiducia testium, qua nocte incestum Romae commiserat, Interamnae se fuisse dicebat; alterum, quod est tuendum dicentis ingenio. id interim ad solam verecundiam pertinet, unde etiam mihi videtur dici color, interim ad quaestionem.

sed utrumcunque erit, prima sit curarum, ut id quod fingemus fieri possit; deinde, ut et personae et loco et tempori congruat et credibilem rationem et ordinem habeat; si continget, etiam verae alicui rei cohaereat aut argumento, quod sit in causa, confirmetur. nam quae tota extra rem petita sunt, mentiendi licentiam produnt.

curandum praecipue, (quod fingentibus frequenter excidit) ne qua inter se pugnent; quaedam enim partibus blandiuntur, sed in summam non consentiunt; praeterea,

v4-6 p.100
ne iis, quae vera esse constabit, adversa sint; in schola etiam, ne color extra themata quaeratur.