Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

utrobique autem orator meminisse debebit actione tota, quid finxerit, quoniam solent excidere quae falsa sunt,

verumque est illud, quod vulgo dicitur, mendacem memorem esse oportere. sciamus autem, si de nostro facto quaeratur, unum nobis aliquid esse dicendum; si de alieno, mittere in plura suspiciones licere. est tamen quibusdam scholasticis controversiis, in quibus ponitur aliquem non respondere quod interrogator, libertas omnia enumerandi, quae responderi potuissent.

fingenda vero meminerimus ea, quae non cadant in testem. sunt autem haec, quae a nostro dicuntur animo, cuius ipsi tantum conscii sumus; item quod a defunctis, nec hoc enim est qui neget; itemque ab eo cui idem expediet, is enim non negabit; ab adversario quoque, quia non est habiturus in negando fidem.

somniorum et superstitionum colores ipsa iam facilitate auctoritatem perdiderunt. non est autem satis in narratione uti coloribus, nisi per totam actionem consentiant, cum praesertim quorundam probatio sola sit in adseveratione et perseverantia;

ut ille parasitus, qui ter abdicatum a divite iuvenem et

v4-6 p.102
absolutum tanquam suum filium asserit, habebit quidem colorem, quo dicat et paupertatem sibi causam exponendi fuisse et ideo a se parasiti personam esse susceptam, quia in illa domo filium haberet; et ideo illum ter innocentem abdicatum, quia filius abdicantis non esset.

nisi tamen in omnibus verbis et amorem patrium atque hunc quidem ardentissimum ostenderit et odium divitis et metum pro invene, quem periculose mansurum in illa domo, in qua tam invisus sit, sciat, suspicione subiecti petitoris non carebit.

evenit aliquando in scholasticis controversiis, quod in foro an possit accidere dubito, ut eodem colore utraque pars utatur, deinde eum pro se quaeque defendat, ut in ilia controversia:

uxor marito dixit, appellatam se de stupro a privigno et sibi constitutum tempus et locum; eadem contra filius detulit de noverca, edito tantum alio tempore ac loco; pater in eo, quem uxor praedixerat, filium invenit, in eo, quem filius, uxorem; illam repudiavit, qua tacente filium abdicat. nihil dici potest pro iuvene, quod non idem sit pro noverca.