Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

at cum quaeritur an factum sit vel quale factum sit, licet omnia contra nos sint, quomodo tamen evitare expositionem salva causae ratione possumus? narravit accusator neque ita ut, quae essent acta, tantum indicaret, sed adiecit invidiam, rem verbis exasperavit, accesserunt probationes, peroratio incendit et plenos irae reliquit. exspectat naturaliter iudex,

quid narretur a nobis. si nihil exponimus, illa esse quae adversarius dixit et talia qualia dixit credat necesse est. quid ergo? eadem exponemus? si de qualitate agitur, cuius tum demum quaestio est, cum de re constat, eadem sed non eodem modo; alias causas, aliam mentem, aliam rationem dabo.

verbis elevare quaedam licebit; luxuria liberalitatis, avaritia

v4-6 p.92
parsimoniae, negligentia simplicitatis nomine lenietur; vultu denique, voce, habitu vel favoris aliquid vel miserationis merebor. solet nonnunquam movere lacrimas ipsa confessio. atque ego libenter interrogem, sint illa defensuri, quae non narraverint, necne?

nam si neque defenderint neque narraverint, tota causa prodetur; at si defensuri sunt, proponere certe plerumque id, quod confirmaturi sumus, oportet. cur ergo non exponamus, quod et dilui potest et, ut hoc contingat, utique indicandum est?

aut quid inter probationem et narrationem interest, nisi quod narratio est probationis continua propositio, rursus probatio narrationi congruens confirmatio? videamus ergo, num haec expositio longior demum debeat esse et paulo verbosior praeparatione et quibusdam argumentis (argumentis dico, non argumentatione), cui tamen plurimum confert frequens adfirmatio effecturos nos quod dicimus; non posse vim rerum ostendi prima expositione; exspectent et opiniones suas differant et bene sperent.

denique utique narrandum est, quidquid aliter quam adversarius exposuit narrari potest, aut etiam prooemia sunt in his causis supervacua; quae quid magis agunt, quam ut cognitioni rerum

v4-6 p.94
accommodatiorem iudicem faciant? atque constabit, nusquam esse eorum maiorem usum, quam ubi animus iudicis ab aliqua contra nos insita opinione flectendus est.

coniecturales autem causae, in quibus de facto quaeritur, non tam saepe rei, de qua indicium est, quam eorum, per quae res colligenda est, expositionem habent. quae cum accusator suspiciose narret, reus levare suspicionem debeat, aliter ab hoc atque ab illo ad iudicem perferri oportet.

at enim quaedam argumenta turba valent, diducta leviora sunt. id quidem non eo pertinet, ut quaeratur an narrandum, sed quomodo narrandum sit. nam et congerere plura in expositione quid prohibet, si id utile est causae, et promittere, sed et dividere narrationem et probationes subiungere partibus atque ita transire ad sequentia?