Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

neque infitias eo in narratione, ut aliqua neganda, aliqua adiicienda, aliqua mutanda,

v4-6 p.86
sic aliqua etiam tacenda; sed tacenda, quae tacere oportebit et liberum erit. quod fit nonnunquam brevitatis quoque gratia, quale illud est, respondit quae ei visum est.

distinguamus igitur genera causarum. namque in iis, in quibus non de culpa quaeretur sed de actione, etiamsi erunt contra nos themata, confiteri nobis licebit: pecuniam de templo sustulit sed privatam, ideoque sacrilegus non est.

virginem rapuit, non tamen optio patri dabitur. ingenuum stupravit et stupratus se suspendit, non tamen ideo stuprator capite ut causa mortis punietur, sed decem milia, quae poena stupratori constitute est, dabit. verum in his quoque confessionibus est aliquid, quod de invidia, quam expositio adversarii fecit, detrahi possit, cum etiam servi nostri de peccatis suis mollius loquantur.

quaedam enim quasi non narrantes mitigabimus: non quidem, ut adversarius dicit, consilium furti in templum attulit nec diu captavit eius rei tempus; sed occasione et absentia custodum corruptus et pecunia, quae nimium in animis hominum potest, victus est. sed quid refert? peccavit et fur est; nihil attinet

v4-6 p.88
id defendere, cuius poenam non recusamus.

interim quasi damnemus ipsi: vis te dicam vino impulsum? errore lapsum? nocte deceptum? vera sunt ista fortasse; tu tamen ingenuum stuprasti, solve decem milia. nonnunquam praepositione praemuniri potest causa, deinde exponi.

contraria sunt omnia tribus filiis, qui in mortem patris coniurarant: sortiti nocte singuli per ordinem cum ferro cubiculum intrarunt patre dormiente; cum occidere eum nemo potuisset, excitato omnia indicarunt.

si tamen pater, qui divisit patrimonium et reos parricidii defendit, sic agat: quod contra legem sufficit, parricidium obiicitur iuvenibus, quorum pater vivit atque etiam liberis suis adest. ordinem rei narrare quid necesse est, cum ad legem nihil pertineat? sed si confessionem culpae meae exigitis, fui pater durus et patrimonii, quod iam melius ab his administrari poterat, tenax custos;

deinde subiiciat stimulatos ab iis, quorum indulgentiores parentes erant, semper tamen habuisse eum animum, qui sit eventu deprehensus, ut occidere patrem non

v4-6 p.90
possent; neque enim iureiurando opus fuisse, si alioqui hoc mentis habuissent, nec sorte, nisi quod se quisque eximi voluerit, omnia haec qualiacunque placidioribus animis accipientur, illa brevi primae propositionis defensione mollita.