Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

tum C. Varenus, is qui a familia Anchariana occisus est — hoc, quaeso, iudices, diligenter attendite. utique si multiplex causa est, sua quibusque partibus danda praefatio est, ut audite nunc reliqua, et transeo nunc illuc.

sed in ipsis etiam probationibus multa funguntur prooemii vice, ut facit Cicero pro Cluentio dicturus contra censores, pro Murena, cum se Servio excusat. verum id frequentius est, quam ut exemplis confirmandum sit.

quotiens autem prooemio fuerimus usi, tum sive ad expositionem transibimus sive protinus ad probationem, id debebit in principio postremum esse, cui commodissime iungi initium sequentium poterit.

illa vero frigida et puerilis est in scholis adfectatio,

v4-6 p.48
ut ipse transitus efficiat aliquam utique sententiam et huius velut praestigiae plausum petat, ut Ovidius lascivire in Metamorphosesin solet, quem tamen excusare necessitas potest res diversissimas in speciem unius corporis colligentem.

oratori vero quid est necesse surripere hanc transgressionem et iudicem fallere, qui, ut ordini rerum animum intendat, etiam commonendus est? peribit enim prima pars expositionis, si iudex narrari nondum sciet.

quapropter , ut non abrupte cadere in narrationem, ita non obscure transcendere est optimum. si vero longior sequetur ac perplexa magis expositio, ad eam ipsam praeparandus erit iudex, ut Cicero saepius, sed et hoc loco fecit: paulo longius exordium rei demonstrandae repetam, quod, quaeso, iudices, ne moleste patiamini; principiis enim cognitis multo facilius extrema intelligetis. haec fere sunt mihi de exordio comperta.

maxime naturale est et fieri frequentissime debet, ut praeparato per haec, quae supra dicta sunt, iudice res, de qua pronuntiaturus est, indicetur. haec est narratio.

in qua sciens transcurram subtiles nimium divisiones quorundam plura eius genera

v4-6 p.50
facientium. non enim solam volunt esse illam negotii, de quo apud iudices quaeritur, expositionem, sed personae, ut M. Lollius Palicanus, humili loco Picens, loquax magis quam facundus; loci, ut oppidum est in Hellesponto Lampsacum, indices; temporis ut
  1. vere nouo, gelidus canis cum montibus humo?
  2. liquitur ;
causarum, quibus historici frequentissime utuntur, cum exponunt, unde bellum, seditio, pestilentia.