Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

praeter haec alias perfectas, alias imperfectas vocant; quod quis ignorat? adiiciunt expositionem et praeteritorum esse temporum, quae est frequentissima, et praesentium, qualis est Ciceronis de discursu amicorum Chrysogoni, postquam est nominatus, et futurorum, quae solis dari uaticinantibus potest; nam ὑποτύπωσις non est habenda narratio.

sed nos potioribus vacemus. plerique semper narrandum putaverunt, quod falsum esse pluribus coarguitur. sunt enim ante omnia quaedam tam breves causae, ut propositionem potius habeant quam narrationem.

id accidit aliquando utrique parti, cum vel nulla expositio est,

v4-6 p.52
vel de re constat, de iure quaeritur, ut apud centumviros, filius an frater debeat esse intestatae heres, pubertas annis an corporis habitu aestimetur: aut cum est quidem in re narrationi locus, sed aut ante iudici nota sunt omnia aut priore loco recte exposita. accidit aliquando alteri et saepius ab actore,

vel quia satis est proponere vel quia sic magis expedit. satis est dixisse, certam creditam pecuniam peto ex stipulatione; Legatum peto ex testamento. diverse partis expositio est, cur ea non debeantur.

et satis est actori et magis expedit sic indicare: dico ab Horatio sororem suam interfectam. namque et propositione iudex crimen omne cognoscit, et ordo et causa facti pro adversario magis est.

reus contra tunc narrationem subtrahet, cum id, quod obiicitur, neque negari neque excusari poterit, sed in sola iuris quaestione consistet; ut in eo, qui, cum pecuniam privatam ex aede sacra surripuerit, sacrilegii reus est, confessio verecundior quam expositio: non negamus

v4-6 p.54
de templo pecuniam esse sublatam, calumniatur tamen accusator actione sacrilegii, cum privata fuerit non sacra; vos autem de hoc cognoscetis, an sacrilegium sit admissum.

sed ut has aliquando non narrandi causas puto, sic ab illis dissentio, qui non existimant esse narrationem, cum reus quod obiicitur tantum negat; in qua est opinione Cornelius Celsus, qui condicionis huius esse arbitratur plerasque caedis causas et omnes ambitus ac repetundarum.

non enim putat esse narrationem, nisi quae summam criminis de quo iudicium est contineat, deinde fatetur ipse pro Rabirio Postumo narrasse Ciceronem; atque ille et negavit pervenisse ad Rabirium pecuniam, qua de re erat quaestio constituta, et in hac narratione nihil de crimine exposuit.