Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

et Demosthenes autem ad

v4-6 p.42
Aeschinen orationem in prooemio convertit, et M. Tullius, cum pro aliis quibusdam, ad quos ei visum est, tum pro Ligario ad Tuberonem;

nam erat multo futura languidior, si esset aliter figurata. quod facilius cognoscet, si quis totam illam partem vehementissimam, cuius haec forma est, habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum , et cetera convertat ad iudicem; tum enim vere aversa videatur oratio et languescat vis omnis, dicentibus nobis habet igitur Tubero, quod est accusatori maxime optandum. illo enim modo pressit atque institit,

hoc tantum indicasset. quod idem in Demosthene, si flexum illi mutaveris, accidit. quid ? non Sallustius derecto ad Ciceronem, in quem ipsum dicebat, usus est principio, et quidem protinus? graviter et iniquo animo maledicta tua paterer, Marce Tulli, sicut Cicero fecerat in Catilinam:

quo usque tandem abutere? ac , ne quis apostrophen miretur, idem Cicero pro Scauro ambitus reo, quae causa est in commentariis (nam bis eundem defendit), prosopopoeia loquentis pro reo utitur, pro Rabirio vero Postumo eodemque Scauro

v4-6 p.44
reo repetundarum etiam exemplis, pro Cluentio (ut modo ostendi) partitione.

non tamen haec, quia possunt bene aliquando fieri, passim facienda sunt, sed quotiens praeceptum vicerit ratio; quomodo et similitudine, dum brevi, et translatione atque aliis tropis (quae omnia cauti illi ac diligentes prohibent) utemur interim, nisi cui divina ilia pro Ligario ironia, de qua paulo ante dixeram, displicet.

alia exordiorum vitia verius tradiderunt. quod in plures causas accommodari potest, vulgare dicitur; id minus favorabile aliquando tamen non inutiliter adsumimus, magnis saepe oratoribus non evitatum. quo et adversarius uti potest, commune appellatur; quod adversarius in suam utilitatem deflectere potest, commutabile; quod causae non cohaeret, separatum; quod aliunde trahitur, tralatum; praeterea quod longum, quod contra praecepta est; quorum pleraque non principii modo sunt vitia sed totius orationis. haec de prooemio,

quotiens erit eius usus, non semper autem est; nam et supervacuum aliquando est, si sit praeparatus satis etiam sine hoc iudex, aut

v4-6 p.46
si res praeparatione non egeat. Aristoteles quidem in totum id necessarium apud bonos iudices negat. aliquando tamen uti nec si velimus eo licet, cum index occupatus, cum angusta sunt tempora, cum maior potestas ab ipsa re cogit incipere.

contraque est interim prooemii vis etiam non exordio. nam indices et in narratione nonnunquam et in argumentis ut attendant et ut faveant rogamus, quo Prodicus velut dormitantes eos excitari putabat, quale est: