Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

et est difficilis huius rei moderatio, quae tamen temperari ita potest, ut videamur accurate non callide dicere. illud ex praeceptis veteribus manet, ne quod insoles verbum, ne audacius translatum, ne aut ab obsoleta vetustate aut poetica licentia sumptum in principio deprehendatur.

nondum enim recepti sumus, et custodit nos recens audientium intentio; magis conciliatis animis et iam calentibus haec libertas feretur, maximeque cum in locos fuerimus ingressi, quorum naturalis ubertas licentiam verbi notari circumfuso nitore non patitur.

nec argumentis autem nec locis nec narrationi similis esse in prooemio debet oratio, neque tamen deducta semper atque circumlita, sed saepe simplici atque illaboratae similis, nec verbis vultuque nimia promittens. dissimulata enim et, ut Graeci dicunt, ἀνεπίφαντος actio melius saepe surrepit. sed haec, prout formari animum iudicum expediet.

turbari memoria vel continuandi verba facultate destitui nusquam turpius, cum vitiosum prooemium

v4-6 p.40
possit videri cicatricosa facies, et pessimus certe gubernator qui navem, dum portu egreditur, impegit.

modus autem principii pro causa. nam breve simplices, longius perplexae suspectaeque et infames desiderant. ridendi vero, qui velut legem prooemiis omnibus dederunt, ut intra quattuor sensus terminarentur. nec minus evitanda est immodica eius longitudo, ne in caput excrevisse videatur et quo praeparare debet fatiget.

sermonem a persona iudicis aversum, quae ἀποστροφή dicitur, quidam in totum a prooemio summouent, nonnulla quidem in hanc persuasionem ratione ducti. nam prorsus esse hoc magis secundum naturam confitendum est, ut eos alloquamur potissimum, quos conciliare nobis studemus.

interim tamen et est prooemio necessarius sensus aliquis, et hic acrior fit atque vehementior ad personam derectus alterius. quod si accidat. quo iure aut qua tanta superstitione prohibeamur dare per hanc figuram sententiae vires?

neque enim istud scriptores artium, quia non liceat, sed quia non putent utile, vetant. ita si vincet utilitas, propter eandem causam facere debebimus propter quam vetamur.