Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
cur autem torrens et utique aequaliter concitata sit in ea dicentis oratio, cum vel praecipue moderationem consilia desiderent? neque ego negaverim, saepius subsidere in controversiis impetum dicendi prooemio, narratione, argumentis; quae si detrahas, id fere supererit, quo suasoriae constant, verum id quoque aequalius erit non tumultuosius atque turbidius.
verborum autem magnificentia non validius est adfectanda suasorias declamantibus, sed contingit magis; nam et personae fere magnae fingentibus placent, regum, principum,
alia veris consiliis ratio est, ideoque Theophrastus quam maxime remotum ab omni adfectione in deliberativo genere voluit esse sermonem, secutus in hoc auctoritatem praeceptoris sui, quanquam dissentire ab eo non timide solet.
namque Aristoteles idoneam maxime ad scribendum demonstrativam proximamque ab ea iudicialem putavit, videlicet quoniam prior ilia tota esset ostentationis, haec secunda egeret artis, vel ad fallendum, si ita poposcisset utilitas, consilia fide prudentiaque constarent.
quibus in demonstrativa consentio, nam et omnes alii scriptores idem tradiderunt; in iudiciis autem consiliisque secundum condicionem ipsius, quae tractabitur, rei accommodandam dicendi credo rationem.