Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam et Philippicas Demosthenis iisdem quibus habitas in iudiciis orationes video eminere virtutibus, et Ciceronis sententiae et contiones non minus clarum, quam est in accusationibus ac defensionibus, eloquentiae lumen ostendunt. dicit tamen idem de suasoria hoc modo: tota autem oratio simplex et gravis et sententiis debet ornatior esse quam verbis.

usum exemplorum nulli materiae magis convenire merito fere omnes consentiunt, cum plerumque videantur

v1-3 p.512
respondere futura praeteritis, habeaturque experimentum velut quoddam rationis testimonium.

brevitas quoque aut copia non materiae genere sed modo constat. nam ut in consiliis plerumque simplicior quaestio est, ita saepe in causis minor. quae omnia vera esse sciet, si quis non orationes modo, sed historias etiam (namque in iis contiones atque sententiae plerumque suadendi ac dissuadendi funguntur officio), legere maluerit quam in commentariis rhetorum consenescere.

inveniet enim nec in consiliis abrupta initia et concitatius saepe in iudiciis dictum et verba aptata rebus in utroque genere et breviores aliquando causarum orationes quam sententiarum.

ne illa quidem in iis vitia deprehendet, quibus quidam declamatores laborant, quod et contra sentientibus inhumane conviciantur et ita plerumque dicunt, tanquam ab iis qui deliberant utique dissentiant, ideoque obiurgantibus similiores sunt quam suadentibus.