Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
solent in scholis fingi materiae ad deliberandum similiores controversiis et ex utroque genere commixtae, ut cum apud C. Caesarem consultatio de poena Theodoti ponitur. constat enim accusatione et defensione causa eius, quod est iudicialium proprium.
permixta tamen est et utilitatis ratio, an pro Caesare fuerit occidi Pompeium, an timendum a rege bellum, si Theodotus sit occisus, an id minime opportunum hoc tempore et periculosum et certe longum sit futurum.
quaeritur et de honesto, deceatne Caesarem ultio Pompeii, an sit verendum, ne peiorem faciat suarum partium causam, si Pompeium indignum morte fateatur.
quod genus accidere etiam veritati potest.
ego porro ut prooemio video non utique opus esse suasoriis, propter quas dixi supra causas, ita cur initio furioso sit exclamandum, non intelligo; cum proposita consultatione rogatus sententiam, si modo est sanus, non quiritet, sed quam maxime potest civili et humano ingressu mereri adsensum deliberantis velit.