Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

accusatori nihilo plura intuenda sunt, ut probet factum esse, hoc esse factum, non recte factum, iure se intendere. ita circa species easdem lis omnis versabitur translatis tantum aliquando partibus, ut in causis, quibus de praemio agitur, recte factum petitor probat.

haec quattuor velut proposita formaeque actionis, quae tum generales status vocabam, in duo (ut

v1-3 p.454
ostendi) genera discedunt rationale et legale. rationale simplicius est, quia ipsius tantum naturae contemplatione constat. itaque in eo satis est ostendisse coniecturam, finitionem, qualitatem.

legalium plures sint species necesse est, propterea quod multae sunt leges et varias habent formas. alia est cuius verbis nitimur, alia cuius voluntate, alias nobis, cum ipsi nullam habeamus, adiungimus, alias inter se comparamus, alias in diversum interpretamur.

sic nascuntur haec velut simulacra ex illis tribus, interim simplicia, interim et mixta, propriam tamen faciem ostendentia, ut scripti et voluntatis, quae sine dubio aut qualitate aut coniectura continentur, et syllogismos, qui est maxime qualitatis, et leges contrariae, quae iisdem, quibus scriptum et voluntas, constant, et ἀμφιβολία, quae semper coniectura explicatur.

finitio quoque utrique generi, quodque rerum quodque scripti contemplatione constat, communis est. haec omnia, etiamsi in illos tres status veniunt, tamen, quia (ut dixi) habent aliquid velut proprium, videntur demonstranda discentibus, et permittendum ea dicere vel status legales vel quaestiones vel capita quaedam minora, dum sciant, nihil ne in his quidem praeter tria, quae praediximus, quaeri.

at

quantum ?
et
quam multum?
et
ad aliquid
et, ut
v1-3 p.456
nonnulli putarunt, comparativus non eandem rationem habent; sunt enim haec non ad varietatem iuris sed ad solam rationem referenda, ideoque semper in parte aut coniecturae aut qualitatis ponenda sunt, ut
qua mente?
et
quo tempore?
et
quo loco?

sed de singulis dicemus quaestionibus, cum tractare praecepta divisionis coeperimus. hoc inter omnes convenit, in causis simplicibus singulos status esse causarum, quaestionum autem, quae velut subiacent his et ad illud, quo iudicium continetur, referuntur, saepe in unam cadere plures posse;

etiam credo aliquando dubitari, quo statu sit utendum, cum adversus unam intentionem plura opponuntur; et sicut in colore dicitur narrationis, eum esse optimum, quem actor optime tueatur, ita hic quoque posse dici, eum statum esse faciendum, in quo tuendo plurimum adhibere virium possit orator;