Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ideoque pro Milone aliud Ciceroni agenti placuit aliud Bruto, cum exercitationis gratia componeret orationem, cum ille iure tanquam insidiatorem occisum et tamen non Milonis consilio dixerit, ille etiam gloriatus sit occiso malo cive:

in coniunctis vero posse duos et tris inveniri vel diversos, ut si quis aliud se non fecisse, aliud recte fecisse defendat, vel generis eiusdem, ut si quis duo crimina neget.

quod accidit etiam, si de una re quaeratur aliqua sed eam plures petant, vel

v1-3 p.458
eodem iure ut proximitatis vel diverso, ut cum hic testamento, ille proximitate nitetur. quotiens autem aliud alii petitori opponitur, dissimiles esse status necesse est, ut in illa controversia:

testamenta legibus facta rata sint. intestatorum parentium liberi heredes sint. abdicatus ne quid de bonis patris capiat. nothus ante legitimum natus legitimus filius sit, post legitimum nanus tantum civis. in adoptionem dare liceat. in adoptionem dato redire in familiam liceat, si paler naturalis sine liberis decesserit.

qui ex duobus legitimis alterum in adoptionem dederat, alterum abdicaverat, sustulit nothum; institute herede abdicato decessit. tres omnes de bonis contendunt. nothum , qui non sit legitimus, Graeci vocant; Latinum rei nomen, ut Cato quoque in oratione quadam testatus est, non habemus ideoque utimur peregrino. sed ad propositum.

heredi scripto opponitur lex, abdicatus ne quid de bonis patris capiat; fit status scripti et voluntatis, an ullo modo capere possit, an ex voluntate patris, an heres scriptus. notho duplex fit quaestio, quod post legitimos natus sit et

v1-3 p.460
quod non sit ante legitimum natus.

prior syllogismon habet, an pro non natis sint habendi, qui a familia sunt alienati. altera et scripti et voluntatis. non esse enim hunc natum ante legitimum convenit, sed voluntate legis se tuebitur, quam dicet talem fuisse, ut legitimus esset nothus tum natus, cum alius legitimus in domo non esset.

scriptum quoque legis excludet dicens, non utique, si postea legitimus natus non sit, notho nocere; uteturque hoc argumento: finge solum natum nothum, cuius condicionis erit? tantum civis? atqui non erit post legitimum natus. an filius? atqui non erit ante legitimos natus. quare si verbis legis stari non potest, voluntate standum est.