Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
hoc apertius,
occidisti hominem,
non occidi;quaestio, an occiderit, status coniectura. non est tale,
habeo ius actionis,
non habes,ut sit quaestio, an habeat, et inde status. accipiat enim actionem necne, ad eventum pertinet, non ad causam, et ad id, quod pronuntiat iudex, non id, propter quod pronuntiat.
hoc illi simile est,
puniendus es,
non sum;videbit iudex, an puniendus sit. sed non hic erit quaestio nec hic status. ubi ergo?
puniendus es, hominem occidisti;
non occidi:an occiderit.
honorandus sum,
non es;num statum habet? non, ut puto.
honorandus sum, quia tyrannum occidi;
non occidisti;quaestio et status.
similiter ,
non recte agis,
recte agonon habet statum. ubi est ergo?
non recte agis ignominiosus.quaeritur , an
v1-3 p.448
ignominiosus sit; aut, an agere ignominioso liceat; quaestiones et status. ergo translativum genus causae ut comparativum et mutuae accusationis. at enim simile est illi
habeo ius,
non habes,
occidisti,
recte occidi.non nego, sed nec haec res status facit. non enim sunt hae propositiones (alioqui causa non explicabitur), sed, cum suis rationibus.
scelus commisit Horatius, sororem enim occidit. non commisit, debuit enim occidere eam, quae hostis mortem maerebat.quaestio , an haec iusta causa; ita qualitas.