Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
et similiter in translatione,
non habes ius abdicandi, quia ignominioso non est actio. habeo ius, quia abdicatio actio non est.quaeritur , quid sit actio: finiemus
non licet abdicare filiumsyllogismo. item cetera per omnes et rationales et legales status.
nec ignoro fuisse quosdam, qui translationem in rationali quoque genere ponerent hoc nodo,
hominem occidi, iussus ab imperatore. dona templi cogenti tyranno dedi. deserui tempestatibus, luminibus, valetudine impeditus.id est, non per me stetit, sed per illud. A quibus etiam liberius dissentio.
non enim actio transfertur sed causa facti, quod accidit paene in omni
v1-3 p.450
defensione. deinde is, qui tali utitur patrocinio, non recedit a forma qualitatis, dicit enim, se culpa vacare; ut magis qualitatis duplex ratio facienda sit, altera qua et factum defenditur, altera qua tantum reus. credendum est igitur his, quorum auctoritatem secutus est Cicero, tria esse, quae in omni disputatione quaerantur, an sit, quid sit, quale sit? quod ipsa nobis etiam natura praescribit. nam primum oportet subesse aliquid, de quo ambigitur; quod, quid sit et quale sit, certe non potest aestimari, nisi prius esse constiterit, ideoque ea prima quaestio.