Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ferri, cum in omnibus fere causis, in quibus cecidisse quis formula dicitur, hae sint quaestiones, an huic, an cum hoc, an hac lege, an apud hunc, an hoc tempore liceat agere?
et si qua sunt talia. sed personae, tempora, actiones ceteraque propter aliquam causam transferuntur; ita non est in translatione quaestio sed in eo, propter quod transferuntur:
non debes apud praetorem petere fidei commissum, sed apud consules, maior enim praetoria cognitione summa est.quaeritur , an maior summa sit, facti controversia est.
non licet tibi agere mecum, cognitor enim fieri non potuisti:iudicatio, an potuerit.
non debuisti interdicere sed petere:an recte interdictum sit, ambigitur. quae omnia succedunt legitimis quaestionibus.
an non praescriptiones (etiam in quibus maxime videtur manifesta translatio) easdem omnes species habent,
v1-3 p.446
quas eae leges, quibus agitur, ut aut de nomine aut scripto et sententia vel ratiocinatione quaeratur? deinde status ex quaestione oritur; translatio non habet quaestionem, de qua contendit orator, sed propter quam contendit.