Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

etenim supervacuus foret in studiis longior labor, si nihil liceret melius invenire praeteritis. neque tamen quidquam ex iis, quae tum praecepi, supervacuum fuit; ad easdem enim particulas haec quoque, quae nunc praecipiam, revertentur; ita neminem didicisse paeniteat, colligere tantum eadem ac disponere paulo significantius conor. omnibus autem satisfactum volo, non me hoc serius demonstrare aliis, quam mihi ipse persuaserim.

secundum plurimos auctores servabam tris rationales status, coniecturam, qualitatem, finitionem, unum legalem. hi mihi status generales erant. legalem in quinque species partiebar, scripti et voluntatis, legum contrariarum, collectivum, ambiguitatis, translationis.

nunc quartum ex generalibus intelligo posse removeri; sufficit enim prima divisio, qua diximus alios rationales, alios legales esse; ita non erit status, sed quaestionum genus; alioqui et rationalis status esset.

ex iis etiam, quos speciales vocabam, removi translationem, frequenter quidem (sicut omnes qui me secuti sunt meminisse possunt) testatus et in ipsis etiam illis sermonibus me nolente

v1-3 p.444
vulgatis hoc tamen complexus, vix in ulla controversia translationis statum posse reperiri, ut non et alius in eadem recte dici videretur, ideoque a quibusdam eum exclusum.