Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

illud iam omnes fatentur, esse quaestiones aut in scripto aut in non scripto; in scripto de iure, in non scripto de re. illud rationale hoc legale genus Hermagoras atque eum secuti vocant, id est νομικόν et λογικόν.

idem sentiunt, qui omnem quaestionem ponunt in rebus et in verbis. item convenit, quaestiones esse aut infinitas aut finitas. infinitae sunt, quae remotis personis et temporibus et locis ceterisque similibus in utramque partem tractantur, quod Graeci θέσιν dicunt, Cicero propositum, alii quaestiones universales civiles, alii quaestiones philosopho convenientes, Athenaeus partem causae appellat.

hoc genus Cicero scientia et actione distinguit, ut sit scientiae, an providentia

v1-3 p.400
mundus regatur; actionis, an accedendum ad rempublicam administrandam. prius trium generum, an sit? quid sit? quale sit? omnia enim haec ignorari possunt; sequens duorum, quo modo adipiscamur? quo modo utamur?

finitae autem sunt ex complexu rerum personarum temporum ceterorumque; hae ὑποθέσεις a Graecis dicuntur, causae a nostris. in his omnis quaestio videtur circa res personasque consistere.