Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ne iis quidem accesserim, qui laudativam materiam honestorum, deliberatiuam utilium, iudicialem iustorum quaestione contineri putant, celeri magis ac rotunda usi distributione quam vera. stant enim quodam modo mutuis auxiliis omnia. nam et in laude iustitia utilitasque tractatur et in consiliis honestas, et raro iudicialem inveneris causam, in cuius non parte aliquid eorum, quae supra diximus, reperiatur.
omnis autem oratio constat aut ex iis, quae significantur, aut et iis, quae significant, id est rebus et verbis. facultas orandi consummatur natura, arte, exercitatione, cui partem quartam adiiciunt quidam imitationis, quam nos arti subiicimus.
tria sunt item, quae praestare debeat orator; ut doceat, moveat, delectet. haec enim clarior divisio quam eorum, qui totum opus in res et in adfectus
praestantissimis auctoribus placet alia in rhetorice esse, quae probationem desiderent, alia quae non desiderent, cum quibus ipse consentio. quidam vero, ut Celsus, de nulla re dicturum oratorem, nisi de qua quaeratur, existimant, cui cum maxima pars scriptorum repugnat tum etiam ipsa partitio; nisi forte laudare, quae constet esse honesta, et vituperare, quae ex confesso sint turpia, non est oratoris officium.