Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

propter quod Timotheum clarum in arte tibiarum ferunt duplices ab iis, quos alius instituisset, solitum exigere mercedes, quam si rudes traderentur. error tamen est in re duplex: unus, quod interim sufficere illos minores existimant, et bono sane stomacho contenti sunt;

quae quanquam est ipsa reprehensione digna securitas, tamen esset utcunque tolerabilis, si eiusmodi praeceptores minus docerent non peius; alter ille etiam frequentior, quod eos, qui ampliorem dicendi facultatem sint consecuti, non putant ad minora descendere, idque interim fieri, quia fastidiant praestare hanc inferioribus curam,