Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ne illorum quidem persuasio silentio
v1-3 p.218
transeunda est, qui, etiam cum idoneos rhetori pueros putaverunt, non tamen continuo tradendos eminentissimo credunt, sed apud minores aliquamdiu detinent, tanquam instituendis artibus magis sit apta mediocritas praeceptoris, cum ad intellectum atque ad imitationem facilior tum ad suscipiendas elementorum molestias minus superba. qua in re mihi non arbitror diu laborandum, ut ostendam, quanto sit melius optimis imbui, quanta in eluendis quae semel insederint vitiis difficultas consequatur, cum geminatum onus succedentes premat et quidem edocendi gravius ac prius quam docendi.