Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

interim quia omnino non possint. ego porro eum qui nolit

v1-3 p.220
in numero praecipientium non habeo, posse autem maxime, si velit, optimum quemque contendo; primum, quod eum, qui eloquentia ceteris praestet, illa quoque, per quae ad eloquentiam pervenitur, diligentissime percepisse credibile est;

deinde, quia plurimum in praecipiendo valet ratio, quae doctissimo cuique plenissima est; postremo, quia nemo sic in maioribus eminet, ut eum minora deficiant. nisi forte Iovem quidem Phidias optime fecit, illa autem, quae in ornamentum operis eius accedunt, alius melius elaborasset, aut orator loqui nesciet aut leviores morbos curare non poterit praestantissimus medicus.