Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
pueros adolescentibus permixtos sedere, non placet mihi. nam etiamsi vir talis, qualem esse oportet studiis moribusque praepositum, modestam habere potest etiam iuventutem, tamen vel infirmitas a robustioribus separanda est, et carendum non solum crimine turpitudinis verum etiam suspicione.
haec notanda breviter existimavi; nam ut absit ab ultimis vitiis ipse ac schola, ne praecipiendum quidem credo. ac si quis est, qui flagitia manifesta in eligendo filii praeceptore non vitet, iam hinc sciat cetera quoque, quae ad utilitatem iuventutis componere conamur, esse sibi hac parte omissa supervacua.